Exodus 38

. etc. GREG., hom. 17 in Evang. Labrum aeneum Moyses ponit, etc., usque ad ut per haec proficere contendamus, per quae profecisse cognovimus quos veneramur. . STRAB. Paxilli secundum litteram erant in summitate columnarum fixi, quibus funes religabantur: qui cortinas a terra sublevabant, firmati superius quibusdam ansulis, inferius vero religati ad praedictos paxillos cortinas extendebant, ne rugam contraherent. Mystice vero funes significant sanctam Scripturam: de qua Salomon ait: Eccle. 4.: quia sancta Scriptura, historia, moralitate et allegoria constans, nullis haereticorum dogmatibus potest disrumpi. Paxilli in modum linguae facti linguas doctorum significant qui Scripturam exponunt. Cortinas etiam a terra sublevant et extendunt: quia subjectos docent sequi, et imitari coelestia, nullamque mali operis vel fraudis rugam contrahere Ephes. 5.. . .
Copyright information for VulgGlossa